Ho! quid Orbis parturit magni mali?
Quae toxica atrae jam coquunt Erynnides?
Quo, quo Britannos pertinax rapit furor,
Belgasq; tantis, talia infuetos pati,
Vexat rapinis? Crede, crede, Cantaber,
Si quando lentas explicarit Ungulas,
Impune nunquam Iaefus exfurget Leo.
Sic dira geftit Fratris in Fratrem manus?
Parumne fudit Chriftiani fanguinis
Afiae Tyrannus? Non fat haufit funerum
Demiffa coelo nuper irata Lues,
Queis nec ferundis una Cymba, nec Charon
Suffecit Unus? Hoc, opinor, triftibus
Virgata nobis Stella praedixit minis.
Nec absque damno fulfit Oftentum Aeris
Male ominofum; Barbaris cervicibus
Quod immineret, ni vel invitum Jovem
Ad arma livor provocaret impotens.
Ifta ergo donec pavidus exfpectat timor,
Tua TE tuetur Pietas, Auguste, o Pater
Patriaeq; Princeps; tamq; grandaevum Capue
Jufitia tuto penit ac fervat loco:
Et prona Lachefis, fata reftaurans, Sacro
Lanas adornat concolores Vertici;
Arcetq; diras faepe Libnitinae manus,
Nova ne beati fila rumpat ftaminis.
Sic, o Benigna, perge! fic verum tibi
Nomen manebit; tamq; grato Munere
Acerba mille fata refitues Dea.